- MANUBIAE
- MANUBIAEpraeda quae manis capta est A. Gellio l. 13. c. 24. Nonio, manus exuviae; Isidoro sic dictae sunt, quod manibus detrahuntur. Asconius Paedianus in 3. contra Verrem, auctor est, Veteres manubias dixisse spolia quaesita de vivo hoste nobili per deditionem. Suetonius in Vespas. c. 16. simpliciter pro quacumque rapina usurpare videtur, nec ab hoste solum, sed etiam a cive petita: Sero, inquit, ad manubias conversus est, cum de confiscationibus nullô iure subnixis mentionem faceret. Gellius alibi, Manubias vult esse pecuniam, vel ex hoste captam, vel ex praeda vendita reductam: quae videtur vocis maxime propria significatio; atque sic Manubiae dicentur, quia ea pecunia est ex spoliss, quae manu hosti sint detracta. P. Nannius tamen in Miscellaneis l. 3. c. 3. arbitratur, illas sic dictas esse, vel a manu et vi; vel a Graeco βίᾳ, ut hybriad sit dictio. Ex hisce templa olim erecta. Ambrosius Ep. 29. ad Theodos. Imperat. Legimus templa idolorum antiquitus condita de manubiis, et spoliis reliquorum hostium. Sic Aedem Gastoris ex manubiis L. Metellus exstruxit, Asconius Pedian. in Verr. Ciceronis p. 36. c. Marius Pr. Trib. Plebis. Augur de manubiis Cimbricis et Teutonicis aedem Honori et Virtuti Sueton. Augusto c. 30. et Tiberio c. 20. Elei quoque bellô devictis Pisaeis, templum et fignum de manubiis Iovi fecerunt, Pausanias Eliac. etc. Imo TEmpla omnia de manubiis, i. e. de ruinis urbium. Octavius apud Minucium Felicem, ubi Viros doctos vide. Indidem arcus exstructi, aliaque Victoriae monumenta publice posita sunt. Sic In fastigiis Fori Troiani simulacra fuisse sita circumandique inaurata equorum atque signorum militarium, cum subscriptione, EX MANUBIEIS, refert locô praefatô A. Gellius: ex Manubiis nempe Dacicis. Namque Forum illud a Traiano post Daciam subactam, exstructum, et ex pecunia, quae ex venditione praedae in bello Dacico manucaptae percepta esset, in eo arcus triumphales ob superatos Dacos ac Sarmatas, porticus amplissimis excelsisque opere Corinthiacô columnis magnis epistyliis adiunctis, ut Gigantum potius, quam coeterorum hominum moles crederentur, statuaque ipsius Traiani in medio porticus atrio columnis superposita est, prae ceteris in Foro medio Cochlide columnâ marmoreâ altitudine pedum 128. erectâ etc. Vide Dionem Cassium, ubi de Traiano, A. Ciacconium. Iac. Oiselium ICtum in Gellium etc. et infra in voce Praeda. Aliam notionem vocis habes supra ubi de Fulmine.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.